[Officium]
S. Titi Episcopi et Confessoris

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C4
(sed rubrica 1960)
;;Duplex;;2.1;;vide C4

[Rule]
vide C4;
Gloria

[Name]
Titum
Postcommunio=Tito

[Oratio]
Deus, qui beátum Titum Confessórem tuum atque Pontíficem apostólicis virtútibus decorásti: ejus méritis et intercessióne concéde; ut, juste et pie vivéntes in hoc sǽculo, ad cœléstem pátriam perveníre mereámur.
$Per Dominum

[Lectio]
@Commune/C4

[Graduale]
@Commune/C4

[Tractus]
@Commune/C4

[Evangelium]
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
!Luc 10:1-9
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.

[Offertorium]
@Commune/C2-1

[Communio]
@Commune/C4
