[Officium]
Ss. Quadraginta Martyrum

[Rank]
;;Semiduplex;;2.2;;vide C3
(sed rubrica 196)
;;Semiduplex;;2.1;;vide C3

[Rule]
Evangelium non appropriatum
vide C3;
Gloria

[Introitus]
!Ps 33:18
v. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
!Ps 33:2
Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
&Gloria
v. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.

[Oratio]
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui gloriósos Mártyres fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud te in nostra intercessióne sentiámus.
$Per Dominum

[Lectio]
@Sancti/01-20

[Graduale]
!Ps 132:1-2
Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum!
V. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.
_
!Tractus
!Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. 
V. Eúntes ibant et fiébant, mitténtes sémina sua. 
V. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.

[Evangelium]
@Commune/C3a

[Offertorium]
!Ps 31:11
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde.

[Secreta]
@Sancti/01-19:Secreta

[Communio]
!Matt 12:50
Quicúmque fécerit voluntátem Patris mei, qui in cœlis est: ipse meus frater et soror et mater est, dicit Dóminus.

[Postcommunio]
@Sancti/01-19:Postcommunio
