[Officium]
S. Joannis Apostoli ante Portam Latinam

[Rank]
;;Duplex majus;;4;;ex C1

[Rule]
Gloria
Credo
Prefatio=Apostolis

[Introitus]
@Commune/C2p

[Oratio]
Deus, qui cónspicis, quia nos úndique mala nostra pertúrbant: præsta, quǽsumus; ut beáti Joánnis Apóstoli tui et Evangelístæ intercéssio gloriósa nos prótegat.
$Per Dominum.

[Lectio]
@Commune/C2p

[Graduale]
Allelúja, allelúja
!Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja
!Ps 14:6
V. Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.

[Evangelium]
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
!Matt 20:20-23
In illo témpore: Accessit ad Jesum mater filiórum Zebedæi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic, ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit: Néscitis, quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei: Póssumus. Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo.

[Offertorium]
@Commune/C2p

[Secreta]
@Commune/C2-1

[Communio]
@Commune/C2p

[Postcommunio]
Refécti, Dómine, pane cœlésti: ad vitam, quǽsumus, nutriámur ætérnam.
$Per Dominum
