[Officium]
Ss. Abdon et Sennen Martyrum

[Rank]
;;Simplex;;1.1;;vide C3

[Rule]
vide C3;
Gloria

[Oratio]
Deus, qui sanctis tuis Abdon et Sennen ad hanc glóriam veniéndi copiósum munus grátiæ contulísti: da fámulis tuis suorum véniam peccatórum; ut, Sanctórum tuórum intercedéntibus méritis, ab ómnibus mereántur adversitátibus liberáti.
$Per Dominum

[Lectio]
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
!2 Cor 6:4-10
Fratres: Exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros, in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in jejúniis, in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, in verbo veritátis, in virtúte Dei, per arma justítiæ a dextris et a sinístris: per glóriam et ignobilitátem: per infámiam et bonam famam: ut seductóres et veráces: sicut qui ignóti et cógniti: quasi moriéntes et ecce, vívimus: ut castigáti et non mortificáti: quasi tristes, semper autem gaudéntes: sicut egéntes, multos autem locupletántes: tamquam nihil habéntes et ómnia possidéntes.

[Graduale]
!Exodi 15:11
Gloriosus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia.
!Exod 15:6
Déxtera tua. Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos. 
Allelúja, allelúja.
!Ps 3:1
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ. Allelúja.

[Evangelium]
@Sancti/06-05

[Offertorium]
@Commune/C3

[Secreta]
Hæc hóstia, quǽsumus, Dómine, quam sanctórum Mártyrum tuórum natalítia recenséntes offérimus: et víncula nostræ pravitátis absolvat, et tuæ nobis misericórdiæ dona concíliet.
$Per Dominum

[Communio]
!Ps 78:2 & 11
Posuérunt mortália servórum tuórum, Dómine, escas volatílibus cœli, carnes Sanctórum tuórum béstiis terræ: secúndum magnitúdinem bráchii tui pósside fílios morte punitórum.

[Postcommunio]
Per hujus, Dómine, operationem mystérii, et vitia nostra purgéntur: et, intercedéntibus sanctis Martyribus tuis Abdon et Sennen, justa desidéria compleántur.
$Per Dominum
