[Officium]
S. Petri ad Vincula

[Rank]
;;Duplex majus;;4;;ex C1

[Rule]
ex C1;
Gloria
CredoDA

[Introitus]
@Sancti/06-29

[Oratio]
Deus, qui beátum Petrum Apóstolum, a vínculis absolútum, illǽsum abíre fecísti: nostrórum, quǽsumus, absólve víncula peccatórum; et ómnia mala a nobis propitiátus exclúde.
$Per Dominum
_
$Oremus
Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cujus commemoratiónem cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus. 
$Per Dominum

[Lectio]
@Sancti/06-29

[Graduale]
!Ps 44:17-18
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
V. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi. Allelúja, allelúja.
V. Solve, jubénte Deo, terrárum, Petre, caténas: qui facis, ut páteant cœléstia regna beátis. Allelúja.

[Evangelium]
@Commune/C4b

[Offertorium]
@Sancti/02-24

[Secreta]
Oblátum tibi, Dómine, sacrifícium, intercedénte beáto Petro Apostolo tuo, vivíficet nos semper et múniat.
$Per Dominum
_
$Oremus
Apóstoli tui Pauli précibus, Dómine, plebis tuæ dona sanctífica: ut, quæ tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis.
$Per Dominum

[Communio]
@Commune/C4b

[Postcommunio]
Córporis sacri et pretiósi sánguinis repléti libámine, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod pia devotióne gérimus, certa redemptióne capiámus.
$Per eundem
_
$Oremus
Percéptis, Dómine, sacramentis, beáto Paulo Apostolo tuo interveniénte, deprecámur: ut, quæ pro illíus celebráta sunt glória, nobis profíciant ad medélam.
$Per Dominum
