[Officium]
S. Alfonsi Mariæ de Ligorio Episc. Conf. et Eccles. Doct.

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C4a
(sed rubrica 1963)
;;Simplex;;1.1;;vide C4a

[Rule]
vide C4a
Gloria
CredoDA

[Introitus]
!Luc 4:18
v. Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me: evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde.
!Ps 77:1
Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei.
&Gloria
v. Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me: evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde.

[Oratio]
Deus, qui per beátum Alfónsum Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem, animárum zelo succénsum, Ecclésiam tuam nova prole fecundásti: quǽsumus; ut, ejus salutáribus mónitis edócti et exémplis roboráti, ad te perveníre felíciter valeámus.
$Per Dominum

[Lectio]
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
!2 Tim 2:1-7
Caríssime: Confortáre in grátia, quæ est in Christo Jesu: et quæ audísti a me per multos testes, hæc comménda fidélibus homínibus, qui idónei erunt et alios docére. Labóra sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo mílitans Deo ímplicat se negótiis sǽculáribus: ut ei pláceat, cui se probávit. Nam et qui certat in agóne, non coronátur, nisi legítime certáverit. Laborántem agrícolam opórtet primum de frúctibus percípere. Intéllege quæ dico: dabit enim tibi Dóminus in ómnibus intelléctum.

[Graduale]
!Ps 118:52-53
Memor fui judiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, et consolátus sum: deféctio ténuit me pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam.
!Ps 39:11
Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: veritátem tuam et salutáre tuum dixi. Allelúja, allelúja.
!Eccles. 49:3-4
Ipse est diréctus divínitus in pæniténtiam gentis, et tulit abominatiónes impietátis: et gubernávit ad Dóminum cor ipsíus: et in diébus peccatórum corroborávit pietátem. Allelúja.

[GradualeP]
Allelúja, allelúja.
!Ps 132:1-2
Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum! Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron. Allelúja.
!Joann 15:16
V. Pósui vos, ut eátis et fructum afferátis: et fructus vester máneat. Allelúja.

[Tractus]
!Ps 34:13
Ego autem, cum mihi molésti essent, induébar cilício: humiliábam in jejúnio ánimam meam: et orátio mea in sinu meo convertátur.
!Ps 22:5.
V. Parásti in conspéctu meo mensam advérsus eos, qui tríbulant me: impinguásti in óleo caput meum, et calix meus inébrians quam præclárus est!
!1 Cor 9:22
V. Factus sum infírmis infírmus, ut infírmos lucrifácerem.

[Evangelium]
@Sancti/02-06

[Offertorium]
!Prov 3:9; 3:27
Hónora Dóminum de tua substántia, et de primítiis ómnium frugum tuárum da ei. Noli prohibére benefácere eum, qui potest: si vales, et ipse bénefac.

[Secreta]
Cœlésti, Dómine Jesu Christe, sacrifícii igne corda nostra in odórem suavitátis exúre: qui beáto Alfónso Maríæ tribuísti et hæc mystéria celebráre, et per éadem hóstiam tibi sanctam seípsum exhibére:
$Qui vivis

[Communio]
!Eccli 50:1; 50:9
Sacérdos magnus, qui in vita sua suffúlsit domum, et in diébus suis corroborávit templum, quasi ignis effúlgens et thus ardens in igne.

[Postcommunio]
Deus, qui beátum Alfónsum Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem fidelem divíni mystérii dispensatórem et præcónem effecísti: ejus méritis precibúsque concéde; ut fidéles tui et frequénter percípiant, et percipiéndo sine fine colláudent.
$Per Dominum
