[Officium]
S. Laurentii Martyris

[Rank]
;;Duplex II classis cum octava simplici;;5;;ex C2a
(sed rubrica 196)
;;Duplex II classis;;5;;ex C2a

[Rule]
Gloria

[Introitus]
!Ps 95:6
v. Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
!Ps 95:1
Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra.
&Gloria
v. Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne ejus.

[Oratio]
Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: vitiórum nostrorum flammas exstínguere; qui beáto Lauréntio tribuísti tormentórum suórum incéndia superáre.
$Per Dominum

[Lectio]
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
!2 Cor 9:6-10.
Fratres: Qui parce séminat, parce et metet: et qui séminat in benedictiónibus, de benedictiónibus et metet. Unusquísque prout destinávit in corde suo, non ex tristítia aut ex necessitáte: hilárem enim datórem díligit Deus. Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis, ut, in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. Qui autem admínistrat semen seminánti: et panem ad manducándum præstábit, et multiplicábit semen vestrum, et augébit increménta frugum justítiæ vestræ.

[Graduale]
!Ps 16:3.
Probásti, Dómine, cor meum, et visitásti nocte.
V. Igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas. 
Allelúja, allelúja.
V. Levíta Lauréntius bonum opus operátus est: qui per signum crucis cœcos illuminávit. Allelúja.

[Evangelium]
@Sancti/02-01

[Offertorium]
!Ps 95:6
Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas, et magnificéntia in sanctificatióne ejus.

[Secreta]
Accipe, quǽsumus, Dómine, múnera dignánter obláta: et, beáti Lauréntii suffragántibus méritis, ad nostræ salútis auxílium proveníre concéde.
$Per Dominum

[Communio]
!Joann 12:26
Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi ego sum, illic et miníster meus erit.

[Postcommunio]
Sacro múnere satiáti, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, quod débitæ servitútis celebrámus offício, intercedénte beáto Lauréntio Mártyre tuo, salvatiónis tuæ sentiámus augméntum.
$Per Dominum
