[Officium]
In Octava S. Laurentii Martyris

[Rank]
;;Duplex;;3.1;;vide Sancti/08-10
(sed rubrica divino)
;;Simplex;;1.4;;vide Sancti/08-10

[Rule]
Gloria
CredoDA

[Introitus]
!Ps 16:3
v. Probásti, Dómine, cor meum, et visitásti nocte: igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas.
!Ps 16:1
Exáudi, Dómine, justítiam meam: inténde deprecatiónem meam.
&Gloria
v. Probásti, Dómine, cor meum, et visitásti nocte: igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas.

[Oratio]
Excita, Dómine, in Ecclésia tua Spíritum, cui beátus Laurentius Levita servívit: ut, eódem nos repleti, studeamus amare quod amavit, et ópere exercere quod docuit.
$Per Dominum eiusdem

[Lectio]
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
!2 Cor 9:6-10
Fratres: Qui parce séminat, parce et metet: et qui séminat in benedictiónibus, de benedictiónibus et metet. Unusquísque prout destinávit in corde suo, non ex tristítia aut ex necessitáte: hílarem enim datórem díligit Deus. Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis, ut, in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. Qui autem adminístrat semen seminánti: et panem ad manducándum præstábit, et multiplicábit semen vestrum, et augébit increménta frugum justítiæ vestræ.

[Graduale]
!Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum, Dómine.
V. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum. 
Allelúja, allelúja.
V. Levíta Lauréntius bonum opus operátus est: qui per signum crucis cœcos illuminávit. Allelúja.

[Evangelium]
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem
!Joann 12:24-26
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen, dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam: et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Si quis mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus.

[Offertorium]
@Commune/C5-1

[Secreta]
Sacrifícium nostrum tibi, Dómine, quǽsumus, beáti Lauréntii precátio sancta concíliet: ut, cujus honóre sollémniter exhíbetur, ejus méritis efficiátur accéptum.
$Per Dominum

[Communio]
!Matt 16:24
Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.

[Postcommunio]
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos donis cœléstibus satiásti, intercedénte beáto Lauréntio Mártyre tuo, perpétua protectióne custódias.
$Per Dominum
