[Officium]
Feria Quinta infra Hebdomadam I in Quadragesima

[Rank]
;;Feria major;;2.1
(sed rubrica 1930)
;;Feria major;;4.9
(sed rubrica 196)
;;Feria major;;3.9

[Rule]
no Gloria
Suffragium=Sanctorum;Vivis;;
Super popul

[Introitus]
!Ps 95:6
v. Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne eius.
!Ps 95:1
Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra.
&Gloria
v. Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne eius.

[Oratio]
@Tempora/Quad1-3:OratioL1

[Lectio]
Léctio Ezechiélis Prophétæ
!Ezech 18:1-9
In diébus illis: Factus est sermo Dómini ad me, dicens: Quid est, quod inter vos parábolam vértitis in provérbium istud in terra Israël, dicéntes: Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupéscunt? Vivo ego, dicit Dóminus Deus, si erit ultra vobis parábola hæc in provérbium in Israël. Ecce, omnes ánimæ meæ sunt: ut ánima patris, ita et ánima fílii mea est: ánima, quæ peccáverit, ipsa moriétur. Et vir si fúerit justus, et fécerit judícium et justítiam, in móntibus non coméderit, et óculos suos non leváverit ad idóla domus Israël: et uxórem próximi sui non violáverit, et ad mulíerem menstruátam non accésserit: et hóminem non contristáverit: pignus debitóri reddíderit, per vim nihil rapúerit: panem suum esuriénti déderit, et nudum operúerit vestiménto: ad usúram non commodáverit, et ámplius non accéperit: ab iniquitáte avértent manum suam, et judícium verum fécerit inter virum et virum: in præcéptis meis ambuláverit, et judícia mea custodíerit, ut fáciat veritátem: hic justus est, vita vivet, ait Dóminus omnípotens.

[Graduale]
!Ps 16:8; 16:2
Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi: sub umbra alárum tuárum prótege me.
V. De vultu tuo judícium meum pródeat: óculi tui vídeant æquitátem.

[Evangelium]
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
!Matt 15:21-28
In illo témpore: Egréssus Jesus secéssit in partes Tyri et Sidónis. Et ecce, múlier Chananǽa a fínibus illis egréssa clamávit, dicens ei: Miserére mei, Dómine, fili David: fília mea male a dæmónio vexátur. Qui non respóndit ei verbum. Et accedéntes discípuli ejus rogábant eum, dicéntes: Dimítte eam; quia clamat post nos. Ipse autem respóndens, ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ periérunt domus Israël. At illa venit, et adorávit eum, dicens: Dómine, ádjuva me. Qui respóndens, ait: Non est bonum súmere panem filiórum, et míttere cánibus. At illa dixit: Etiam, Dómine: nam et catélli edunt de micis, quæ cadunt de mensa dominórum suórum. Tunc respóndens Jesus, ait illi: O múlier, magna est fides tua: fiat tibi, sicut vis. Et sanáta est fília ejus ex illa hora.

[Offertorium]
!Ps 33:8-9
Immíttet Angelus Dómini in circúitu timéntium eum, et erípiet eos: gustáte, et vidéte, quóniam suávis est Dóminus.

[Secreta]
Sacrifícia, Dómine, quǽsumus, propénsius ista nos salvent, quæ medicinálibus sunt institúta jejúniis.
$Per Dominum

[Communio]
!Joann 6:52
Panis, quem ego dédero, caro mea est pro sǽculi vita.

[Postcommunio]
Tuórum nos, Dómine, largitáte donórum, et temporálibus attólle præsídiis, et rénova sempitérnis.
$Per Dominum

[Super populum]
!Oratio super populum
V. Orémus.
v. Humiliáte cápita vestra Deo.
v. Da, quǽsumus, Dómine, pópulis christiánis: et, quæ profiténtur, agnóscere, et cœléste munus dilígere, quod frequéntant.
$Per Dominum
