@Commune/C11 [Name] In Festis Beatae Mariae Virginis tempore Paschali [Ant Matutinum] Benedícta tu * in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. Allelúja.;;8 Sicut myrrha * electa, odórem dedísti suavitátis, sancta Dei Génetrix.;;18 Ante torum * hujus Vírginis frequentate nobis dúlcia cántica drámatis.;;23 V. Spécie tua et pulchritúdine tua. Allelúja. R. Inténde, próspere procéde, et regna. Allelúja. Spécie tua * et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna. Allelúja.;;44 Adjuvábit eam * Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.;;45 Sicut lætántium * ómnium nostrum habitátio est in te, sancta Dei Génetrix.;;86 V. Adjuvábit eam Deus vultu suo. Allelúja. R. Deus in médio ejus, non commovébitur. Allelúja. Gaude, Maria Virgo: * cunctas hǽreses sola interemísti in univérso mundo. Allelúja.;;95 Dignáre me * laudáre te, Virgo sacráta: da mihi virtútem contra hostes tuos.;;96 Post partum, * Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis.;;97 V. Elégit eam Deus, et præelégit eam. Allelúja. R. In tabernáculo suo habitáre facit eam. Allelúja. [Responsory1] R. Sancta et immaculáta virgínitas, quibus te láudibus éfferam, néscio: * Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti. Allelúja. V. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. R. Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulisti. Allelúja. [Responsory2] R. Congratulámini mihi, omnes qui dilígitis Dóminum: quia cum essem párvula, plácui Altíssimo, * Et de meis viscéribus génui Deum et hóminem. Allelúja. V. Beatam me dicent omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus. R. Et de meis viscéribus génui Deum et hóminem. Allelúja. [Responsory3] R. Beáta es, Virgo Maria, quæ Dóminum portásti, Creatórem mundi: * Genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo. Allelúja. V. Ave, Maria, grátia plena; Dóminus tecum. R. Genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo. Allelúja. &Gloria R. Genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo. Allelúja. [Responsory4] R. Sicut cedrus exaltáta sum in Líbano, et sicut cypréssus in monte Sion: quasi myrrha electa, * Dedi suavitátem odoris. Allelúja. V. Et sicut cinnamomum et bálsamum aromatízans. R. Dedi suavitátem odoris. Allelúja. [Responsory5] R. Quæ est ista quæ processit sicut sol, et formosa tamquam Jerúsalem? * Vidérunt eam fíliæ Sion, et beátam dixérunt, et reginæ laudavérunt eam. Allelúja. V. Et sicut dies verni circúmdabant eam flores rosárum et lília convállium. R. Vidérunt eam fíliæ Sion, et beátam dixérunt, et reginæ laudavérunt eam. Allelúja. [Responsory6] R. Ornatam monílibus filiam Jerúsalem Dóminus concupívit: * Et vidéntes eam fíliæ Sion, beatíssimam prædicavérunt, dicéntes: * Unguéntum effusum nomen tuum. Allelúja. V. Astitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. R. Et vidéntes eam fíliæ Sion, beatíssimam prædicavérunt, dicéntes: Allelúja. &Gloria R. Unguéntum effusum nomen tuum. Allelúja. [Responsory7] R. Felix namque es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: * Quia ex te ortus est sol justítiæ, Christus, Deus noster. Allelúja. V. Ora pro pópulo, intérveni pro clero, intercéde pro devóto femíneo sexu: séntiant omnes tuum juvámen, quicúmque célebrant tuam sanctam festivitátem. R. Quia ex te ortus est sol justítiæ, Christus, Deus noster. Allelúja. [Responsory8] R. Beatam me dicent omnes generatiónes, * Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Allelúja. V. Et misericórdia ejus a progénie in progénies timéntibus eum. R. Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Allelúja. &Gloria R. Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Allelúja. [Responsory Sexta] @Commune/C6p