@Commune/C4 [Name] Commune Confessoris Pontificis Tempore Paschali [Responsory1] R. Euge, serve bone et fidélis, quia in pauca fuísti fidélis, supra multa te constituam: * Intra in gáudium Dómini tui. Allelúja. V. Dómine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce ália quinque superlucratus sum. R. Intra in gáudium Dómini tui. Allelúja. [Responsory2] R. Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo: * Ideo jurejurando fecit illum Dominus crescere in plebem suam. Allelúja. V. Benedictionem omnium gentium dedit illi, et testamentum suum confirmavit super caput ejus. R. Ideo jurejurando fecit illum Dominus crescere in plebem suam. Allelúja. [Responsory3] R. Juravit Dominus, et non poenitebit eum: * Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Allelúja. V. Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis. R. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Allelúja. &Gloria R. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Allelúja. [Responsory4] R. Inveni David, servum meum, oleo sancto meo unxi eum: * Manus enim mea auxiliabitur ei. Allelúja. V. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non nocebit ei. R. Manus enim mea auxiliabitur ei. Allelúja. [Responsory5] R. Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea: * Manus enim mea auxiliabitur ei. Allelúja. V. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. R. Manus enim mea auxiliabitur ei. Allelúja. [Responsory6] R. Iste est qui ante Deum magnas virtutes operatus est, et omnis terra doctrina ejus repleta est: * Ipse intercedat pro peccatis omnium populorum. Allelúja. V. Iste est qui contempsit vitam mundi, et pervenit ad caelestia regna. R. Ipse intercedat pro peccatis omnium populorum. Allelúja. &Gloria R. Ipse intercedat pro peccatis omnium populorum. Allelúja. [Responsory7] R. Amavit eum Dominus, et ornavit eum: stolam gloriae induit eum * Et ad portas paradisi coronavit eum. Allelúja. V. Induit eum Dominus loricam fidei, et ornavit eum. R. Et ad portas paradisi coronavit eum. Allelúja. [Responsory8] R. Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris: * Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Allelúja V. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. R. Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Allelúja. &Gloria R. Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Allelúja.