[Officium] Commune Confessoris non pontificis: In medio [Introitus] @Commune/C4a [Oratio] @Commune/C4a [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum !2 Tim 4:1-8 Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magístros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus. [Lectio1] Léctio libri Sapiéntiæ !Eccli 39:6-14 Justus cor suum tradet ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecábitur. Apériet os suum in oratióne, et pro delíctis suis deprecábitur. Si enim Dóminus magnus volúerit, spíritu intellegéntias replébit illum: et ipse tamquam imbres mittet elóquia sapiéntiæ suæ, et in oratióne confitébitur Dómino: et ipse díriget consílium ejus et disciplínam, et in abscónditis suis consiliábitur. Ipse palam fáciet disciplínam doctrínæ suæ, et in lege testaménti Dómini gloriábitur. Collaudábunt multi sapiéntiam ejus, et usque in sǽculum non delébitur. Non recédet memória ejus, et nomen ejus requirétur a generatióne in generatiónem. Sapiéntiam ejus enarrábunt gentes, et laudem ejus enuntiábit ecclésia. [Graduale] !Ps 36:30-31 Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja. !Eccli 45:9 Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja. [GradualeP] Allelúja, allelúja. !Eccli 45:9 Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. !Osee 14:6 Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja. [Tractus] !Ps 36:30-31 Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. _ !Tractus !Ps 111:1-3 v. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. [Evangelium] @Commune/C4a [Offertorium] !Ps 91:13 Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.) [Secreta] Sancti N. Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. $Per Dominum. [Secreta1] Sancti N. Confessóris tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. $Per Dominum. [Communio] @Commune/C4 [Postcommunio] Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus N. Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. $Per Dominum [Postcommunio1] Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus N. Conféssor tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. $Per Dominum