[Officium] Missa Dedicationis Ecclesiae: Terribilis [Rule] Gloria Credo Prefatio=Dedicatio [Introitus] !Gen 28:17 v. Terríbilis est locus iste: hic domus Dei est et porta cœli: et vocábitur aula Dei. (Allelúja, allelúja.) !Ps 83:2-3 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! Concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. &Gloria v. Terríbilis est locus iste: hic domus Dei est et porta cœli: et vocábitur aula Dei. (Allelúja, allelúja.) [ ] !Orationes sequentes: quibus similiter, si agatur de Altari fixo, additur sub unica conclusione Oratio de Mysterio vel Sancto, in cujus honorem Altare dedicatur. [Oratio] Deus, qui nobis per síngulos annos hujus sancti templi tui consecratiónis réparas diem, et sacris semper mystériis repæséntas incólumes: exáudi preces pópuli tui, et præsta; ut, quisquis hoc templum benefícia petitúrus ingréditur, cuncta se impetrásse lætétur. $Per Dominum [Oratio1] Deus, qui invisibíliter ómnia cóntines, et tamen pro salúte géneris humáni signa tuæ poténtiæ visibíliter osténdis: templum hoc poténtia tuæ inhabitatiónis illústra, et concéde; ut omnes, qui huc deprecatúri convéniunt, ex quacúmque tribulatióne ad te clamáverint, consolatiónis tuæ benefícia consequántur. $Per Dominum [Oratio3] Deus, qui ex omni coaptatióne Sanctórum ætérnum tibi condis habitáculum: da ædificatióni tuæ increménta cœléstia; ut, quorum hic relíquias pio amóre compléctimur, eórum semper méritis adjuvémur. $Per Dominum. [Lectio] Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli !Apoc 21:2-5 In diébus illis: Vidi sanctam civitátem Jerúsalem novam descendéntem de cœlo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo. Et audívi vocem magnam de throno dicéntem: Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis. Et ipsi pópulus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus: et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum: et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abiérunt. Et dixit, qui sedébat in throno: Ecce, nova fácio ómnia. [Graduale] Locus iste a Deo factus est, inæstimábile sacraméntum, irreprehensíbilis est. V. Deus, cui astat Angelórum chorus, exáudi preces servórum tuórum. Allelúja, allelúja. !Ps 137:2 Adorábo ad templum sanctum tuum: et confitébor nómini tuo. Allelúja. [GradualeP] Allelúja, allelúja. !Ps 137:2 Adorábo ad templum sanctum tuum: et confitébor nómini tuo. Allelúja. V. Bene fundáta est domus Dómini supra firmam petram. Allelúja. [Tractus] Locus iste a Deo factus est, inæstimábile sacraméntum, irreprehensíbilis est. V. Deus, cui astat Angelórum chorus, exáudi preces servórum tuórum. !Ps 124:1-2 Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion: non commovébitur in ætérnum, qui hábitat in Jerúsalem. V. Montes in circúitu ejus, et Dóminus in circúitu pópuli sui, ex hoc nunc, et usque in sǽculum. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 19:1-10 In illo témpore: Ingréssus Jesus perambulábat Jéricho. Et ecce, vir nómine Zachǽus: et hic princeps erat publicanórum, et ipse dives: et quærébat vidére Jesum, quis esset: et non póterat præ turba, quia statúra pusíllus erat. Et præcúrrens ascéndit in árborem sycómorum, ut vidéret eum; quia inde erat transitúrus. Et cum venísset ad locum, suspíciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachǽe, festínans descénde; quia hódie in domo tua opórtet me manére. Et festínans descéndit, et excépit illum gaudens. Et cum vidérent omnes, murmurábant, dicéntes, quod ad hóminem peccatórem divertísset. Stans autem Zachǽus, dixit ad Dóminum: Ecce, dimídium bonórum meórum, Dómine, do paupéribus: et si quid áliquem defraudávi, reddo quádruplum. Ait Jesus ad eum: Quia hódie salus dómui huic facta est: eo quod et ipse fílius sit Abrahæ. Venit enim Fílius hóminis quǽrere et salvum fácere, quod períerat. [Offertorium] !1 Par 29:17-18 Dómine Deus, in simplicitáte cordis mei lætus óbtuli univérsa; et pópulum tuum, qui repértus est, vidi cum ingénti gáudio: Deus Israël, custódi hanc voluntátem, ~allelúja. [Secreta] !Extra Ecclesiam dedicatam Annue, quǽsumus, Dómine, précibus nostris: ut, dum hæc vota præséntia réddimus, ad ætérna prǽmia, te adjuvánte, perveníre mereámur. $Per Dominum [Secreta1] !In ipsa die Dedicationis Ecclesiæ et per Octavam Deus, qui sacrandórum tibi auctor es múnerum, effúnde super hanc oratiónis domum benedictiónem tuam: ut ab ómnibus, in ea invocántibus nomen tuum, defensiónis tuæ auxílium sentiátur. $Per Dominum [Secreta2] !In ipsa Ecclesia dedicata Annue, quǽsumus, Dómine, précibus nostris: ut, quicúmque intra templi hujus, cujus anniversárium dedicatiónis diem celebrámus, ámbitum continémur, plena tibi atque perfécta córporis et ánimæ devotióne placeámus; ut, dum hæc vota præséntia réddimus, ad ætérna prǽmia, te adjuvante, perveníre mereámur. $Per Dominum [Secreta3] Descéndat, quǽsumus, Dómine, Deus noster, Spíritus tuus Sanctus super hoc altare: qui et pópuli tui dona sanctíficet, et suméntium corda dignánter emúndet. $Per Dominum eiusdem [Communio] !Matt 21:13 Domus mea domus oratiónis vocábitur, dicit Dóminus: in ea omnis, qui petit, áccipit; et qui quærit, invénit; et pulsánti aperiétur. (Allelúja.) [Postcommunio] Deus, qui de vivis et electis lapídibus ætérnum majestáti tuæ prǽparas habitáculum: auxiliáre pópulo tuo supplicánti; ut, quod Ecclésiæ tuæ corporálibus próficit spátiis, spirituálibus amplificétur augméntis. $Per Dominum [Postcommunio1] !In ipsa die Dedicationis Ecclesiæ et per Octavam Quǽsumus, omnípotens Deus: ut in hoc loco, quem nómini tuo indígni dedicávimus, cunctis peténtibus aures tuæ pietátis accómmodes. $Per Dominum [Postcommunio3] Omnípotens sempitérne Deus, altare hoc, nómini tuo dedicátum, cæléstis virtútis benedictióne sanctífica: et ómnibus in te sperántibus auxílii tui munus osténde; ut et hic sacramentórum virtus et votórum obtineátur efféctus. $Per Dominum